Franciscae meae laudes
Novis te cantabo chordis,O novelletum quod ludisIn solitudine cordis.
Esto sertis implicata,O femina delicata,Per quam solvuntur peccata!
Sicut beneficum Lethe,Hauriam oscula de te,Quae imbuta es magnete.
Quum vitiorum tempestasTurbabat omnes semitas,Apparuisti, Deitas,
Velut stella salutarisIn naufragiis amaris …Suspendam cor tuis aris!
Piscina plena virtutis,Fons æternæ juventutis,Labris vocem redde mutis!
Quod erat spurcum, cremasti;Quod rudius, exaequasti;Quod debile, confirmasti.
In fame mea taberna,In nocte mea lucerna,Recte me semper guberna.
Adde nunc vires viribus,Dulce balneum suavibusUnguentatum odoribus!
Meos circa lumbos mica,O castitatis lorica,Aqua tincta seraphica;
Patera gemmis corusca,Panis salsus, mollis esca,Divinum vinum, Francisca!