Carl Orff "Actus I" paroles

Actus I

I- ODI ET AMO

Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris?nescio, sed fieri sentio et excrucior.

II- VIVAMUS MEA LESBIA

Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,rumoresque senum severiorumomnes unius aestimemus assis!soles occidere et redire possunt;nobis, cum semel occidit brevis lux,nox est perpetua una dormienda.da mi basia mille, deinde centum,dein mille altera, dein secunda centum,deinde usque altera mille, deinde centum;dein, cum milia multa fecerimus,conturbabimus illa, ne sciamus,aut ne quis malus invidere possitcum tantum sciat esse basiorum.

III- ILLE MI PAR ESSE

Ille mi par esse deo videtur,ille, si fas est, superare divos,qui sedens adversus identidem tespectat et audit

dulce ridentem, misero quod omneseripit sensus mihi: nam simul te,Lesbia, aspexi, nihil est super mi

lingua sed torpet, tenuis sub artusflamma demanat, sonitu suoptetintinant aures, gemina tegunturlumina nocte.

otium, Catulle, tibi molestum est:otio exsultas nimiumque gestis:otium et reges prius et beatasperdidit urbes.

IV- CAELI, LESBIA NOSTRA

Caeli. Lesbia nostra. Lesbia illa.illa Lesbia quam Catullus unamplus quam se atque suos amauit omnesnunc in quadruuiis et angiportisglubit magnanimi Remi nepotes.

V- NULLI SE DICIT MULIER MEA NUBERE MALLE

Ah mea Lesbia!nulli se dicit mulier mea nubere malle quam mihi.non si se Iuppiter ipse petat. dicit.sed mulier cupido quod dicit amantiin vento et rapida scribere oportet aqua.

Ici on peut trouver les paroles de la chanson Actus I de Carl Orff. Ou les paroles du poème Actus I. Carl Orff Actus I texte.