Ubi Caritas et Amor
Ubi caritas et amor, Deus ibi estCongregavit nos in unum Christi amorExultemus, et in ipso iucundemurTemeamus, et amemus Deum vivumEt ex corde diligamus nos sincero
Ubi caritas et amor, Deus ibi estSimul ergo cum in unum congregamurNe nos mente dividamur caveamusCessent iurgia maligna, cessent litesEt in medio nostri sit Christus Deus
Ubi caritas et amor, Deus ibi estSimul quoque cum beatis videamusGlorianter vultum tuum, Christe DeusGaudium quod est immensum, atque probumSaecula per infinita saeculorumAmen