Christian Hymns & Songs "Credo (The Nicene Creed)" testo

Traduzione in:enessc

Credo (The Nicene Creed)

Credo in unum Deum;Patrem omnipotentem,factorem coeli et terrae,visibilium omnium et invisibilium.

Credo in unum Dominum Jesum Christum,Filium Dei unigenitum,Et ex Patre natum ante omnia sæcula.Deum de Deo, lumen de lumine,Deum verum de Deo vero,Genitum non factum,consubstantialem Patri:per quem omnia facta sunt.Qui propter nos homines,et propter nostram salutemdescendit de coelis.Et incarnatus est de Spiritu Sanctoex Maria Virgine: et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobissub Pontio Pilato,passus et sepultus est.Et resurrexit tertia diesecundum Scripturas.Et ascendit in coelum:sedet ad dexteram Patris.Et iterum venturus est cum gloria,judicare vivos et mortuos:cujus regni non erit finis.

Credo in Spiritum Sanctum,Dominum, et vivificantem:qui ex Patre Filioque procedit.Qui cum Patre et Filio simuladoratur et conglorificatur:qui locutus est per Prophetas.

Credo in unam sanctamcatholicam et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma,in remissionem peccatorum.

Et expecto resurrectionem mortuorumet vitam venturi sæculi.

Amen.

Qui è possibile trovare il testo della canzone Credo (The Nicene Creed) di Christian Hymns & Songs. O il testo della poesie Credo (The Nicene Creed). Christian Hymns & Songs Credo (The Nicene Creed) testo. Può anche essere conosciuto per titolo Credo The Nicene Creed (Christian Hymns Songs) testo.